MANUS Mortua

MANUS Mortua
MANUS Mortua
Gallis Mortmanie: per antiphrasin dicuntur immortales societates illae et possessores, qui perpetuâ viventes successione; praediis fruuntur, velut Rei publ. mortuis. Mortuo mari omnino similes, cui multae influunt aquae, sed nec refluunt, nec moventur, nec in usum conducunt publicum. Corpus perpetuum in Satut. anni 15. Richardi II. c. 5. vocantur. Horum aliud simplex est. quod ex uno constat, et ab uno ad unum successive protelatur: ut Episcopl et Ecclesiarum Rectores, Abbates, Priores et Decani fingulares a Conventibus seu Capitulis suis; aliud compositum, uti Abbates et Priores cum Conventibus, Decani cum Capitulis; Urbium, Oppidorum, Villaium Maiores et Communitates, Societates, Collegia, Fraternitates et quoscumque in municipium Principis conscripsit indulgentia. Inter ceteras autem omnes Manus mortuae species longe eminuêre tum in dignitate, tum in latifundiis Ecclesiastici. Descriptâ quippe totâ Angliâ sub Guilielmo Conquestore, repertisque illic 60215. feudis militum, possedisse deprehensi sunt eorundem 28015. His additis, quae usque ad annum 7. Eduardi I. torrentem istum cohibentis, Ecclesiae data sunt et perquisita, opinabitur quis dimidium feudorum Angliae in sortem Cleri transiisse. Igitur ne Moses absorberetur ab Aarone, sancitum est ab Eduardo, ut nec Religiosis, nec aliis porro praedia talia, sine Regis permissu, darentur: Quae lex ipsa Manus mortua appellata; repertaque est adeo necessaria, ut an. 15. Richardi I. c. 5. ad laicas omnes eiusmodi societates traduceretur. Licentiâ nihilominus grassante, ingens etiam deinceps praediorum vis, ad Coenobitas transvolare perrexit: Sed saginatos supra modum suae tandem mactavit avaritiae Henricus VIII. et quas per mille totos annos congessêre messes, in horreo diripuit vorax illa hora, quâ de exscindendis Monatsteriis lata est sententia An. regni eius 27. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Arch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Manus mortŭa — Manus mortŭa, s. Todte Hand …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Manus mortŭa — (lat.), s. Tote Hand …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Manus mortua — Ma|nus mor|tua die; <aus lat. manus mortua »tote Hand«> (veraltet) Tote Hand (Bez. der Kirche im Vermögensrecht, da sie erworbenes Vermögen nicht veräußern durfte) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Manus mortua, quia possessio est immortalis, matins pro possessione et mortua pro immortali — Manus mortua, dead hand or mortmain, because it is an immortal possession; manus stands for possession, and mortua for immortal …   Ballentine's law dictionary

  • Manus mortua — Ma|nus mọr|tua, die; [lat.] (veraltet): Tote Hand (Bezeichnung der Kirche im Vermögensrecht, da sie erworbenes Vermögen nicht veräußern durfte) …   Universal-Lexikon

  • manus mortua — /masnas mortyuwa/ A dead hand; mortmain …   Black's law dictionary

  • manus mortua — /masnas mortyuwa/ A dead hand; mortmain …   Black's law dictionary

  • manus mortua — Same as mortmain …   Ballentine's law dictionary

  • Manus — (lat.), Hand. M. mortūa, Tote Hand (s.d.). M. manum lavat, eine Hand wäscht die andere …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Liste lateinischer Phrasen/M — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P Q R S T U V Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”